- SONDRIUM
- SONDRIUMCastrum Lombradiae Transpadanae ad Abduae finem. Simlero est celeberrimum totius Volturenae oppid. quartae, ex 6. praefecturis Volturenae, sedes; dignitate et potestate reliquas omnes praecedens, quam qui tenet, non Praefectus, aut Potestas, sed Capitaneus dicitur; Praeter Sondriensem enim praefect uram, pacem is et tranquillitatem totius vallis tuetur, et, cum periculum imminet, Imperatoris munere fungitur. Additum sibi Vicarium habet, qui una cum Capitaneo civiles controversias Sondriensium cognoscit; praeterea ius dicit in criminalibus et capitalibus causis, quae ex tota valle ad eius tribunal deferuntur. Sed huius sententiam Potestates, ut vocant, mitigare p ossunt, et ab his ad Senatum dominorum Rhaetorum provocatio est: de Rep. Helvet. Vulgo Sondrio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.